HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXXI: De sepulcro Domini

De monumento Domini dicit Beda super Marcum, quod domus fuit rotunda de subjacente rupe excisa tantae altitudinis, ut vix homo manu extenta culmen posset attingere, introitum habens ab oriente, cui magnus lapis appositus erat pro ostio. In parte ejus aquilonari loculus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem pedes habens longitudinis, tribus palmis altius caetero pavimento, eminens quasi sarcophagus superpositus pavimento, vel in ipso pariete loculus factus erat, sicut fit in muris domorum, ad utensilia reponenda. Nam et dicit Beda, loculum illum non desuper, sed a latere meridiano patulum, unde corpus inferebatur, quod tamen et priori sententiae congruit, et esset quasi sarcophagus inclinatus super latus, aperturam a latere habens desuper. Color vero monumenti, et loculi, rubicundo et albo dicitur esse permistus. Et erant Maria Magdalene, et altera Maria considerantes, ubi positum erat corpus Jesu. Et revertentes paraverunt unguenta, quandiu licuit eis operari. Sabbato enim quieverunt.